image Strona poczÂątkowa       image Ecma 262       image balladyna_2       image chili600       image Zenczak 2       image Hobbit       

Podstrony

[ Pobierz całość w formacie PDF ]

Caeditur insidiis celebrans sollemne Lyaei;
Invidiam virtus dat sibi et illa necem.
Et caute et timide genio servite, potentes!
Exitio multis lux genialis erat.
Hac Cyrus interiit, Macedo interiitque Philippus,
Hac est Argolicis Troia cremata rogis.
VENCESLAUS BOHEMUS
Ad Venceslai usque dies, Auguste, Bohemi
Scortea Sauromatis tota moneta fuit.
Nummus erat pellis detracta animantibus illis,
Quas aspergillos patria nostra vocat.
Hoc ego dum cuidam narro, qui strangulat amplo
Arcas argento semper egenus, ait:
Ergo putrescebant tunc nummi, o dura priorum
Tempora, tunc nasci res miseranda fuit!
Gratia magna Deo, quod homo sum natus in ista
Saecula, cum pelles non nisi sutor habet.
77
Quod si quando Deus mala vult saecla illa reverti,
Timc ego tunc, Superi, milvius esse precor.
LADISLAUS III CUBITALIS
Corpore parvus eram, cubito vix altior uno,
Sed tamen in parvo corpore magnus eram.
Non ego Prussorumque Bohemorumque cruorem
Iactabo cladem nec, Gedimine, tuam.
Fortunam vici, cum qua mihi bella fuerunt,
Ut Niger e terris triste volarat iter.
Ter cecidi regno; per te, Rhamnusia, semper
Post lapsum erexi maius ad arma caput.
Corde viris opus est magno, non corpore; magnum
Qui stravit Goliam, nonne pusillus erat?
Ingentem parvus Polyphemum vicit Ulysses;
Sed tamen ille hominem, tam grave numen ego.
CASIMIRUS III MAGNUS
Nil hoc splendidius, nil magnificentius uno est,
Quodcumque illius respiciatur opus.
Legibus armavit patriam placidumque sub illo
Libertas ad nos protulit alma caput.
Oppida tot cinxit muris, quot paene per omne
78
Hoc regnum muris oppida cincta vides.
Tres simul hospitio excepit cum Caesare reges,
Cum tibi dat neptem, Carole quarte, suam.
Rex ingens opibus, bello, pietate. Quid illum,
Quid premis infami, Cypria sola, nota?
Hunc dici Magnum est iniuria magna, Poloni,
Iure suum nomen Maximus esse potest.
LUDOVICUS HUNGARUS
Non quia vir fuerit nequam Ludovicus et ultro
Crudelis, nostras non bene rexit opes,
Sed quia, Pannoniae dum plus amat arva paternae,
Linquebat saevis istud ovile lupis.
Qui novit, quid agant famuli, si longius absit
(Praesertim fuerit qui minus asper) erus,
Hic videt aerumnas, quas multa absentia veri
Pastoris nostrum tunc cumulabat avis.
Illo rege quidem leges crevere, sed illo
Rege tamen robur non habuere suum.
Lex nisi tutores habeat contra arma potentum,
Est quod araneolus sub trabe nectit opus.
79
IAGELLO SEU VLADISLAUS IV
Hic gentilis erat Litavus de stirpe Iagello,
Vir bonus et tantas inter honestus opes.
Mox est caelesti princeps baptismate tinctus,
Quem subito est dominum gens imitata suum.
Hinc dotale capit pulchra cum coniuge regnum
Et tribuit Litavis signa Polona suis.
Rege sub hoc memorem suscepit Prussia cladem,
Saepius et rigidus concidit ense Getes.
Quam multa in regno struxit delubra Polono,
Monstrat gymnasium sat puto, Croca, tuum.
Et linquens gnatos ex iusta coniuge natos
Lucida fulgentis scandit ad astra poli.
VLADISLAUS QUINTUS
Vladislae, tibi regale Polonia sceptrum
Contulit ob proprii splendida facta patris.
Hinc quoqne et Hungaricus defert diadema senatus
Et quae sunt lati iugera multa soli.
Egregia vero tu praeditus indole regnas
Ac regis imperio subdita regna tuo.
Nec piguit Macedum fines vastare remotos,
Nominis ut fieret gloria nota tui,
Donec inire petit tecum trux foedera Turca,
Quod facis; at Latius frangere Papa iubet.
80
Cui tu dum pares, te ad Varnam Marte paludem
Fudit Amurathos et tua castra capit.
CASIMIRUS QUARTUS
Post fratrem Casimirus adest, quem Turca peremit,
Sarmaticas iustus qui regit ultor opes,
Eripit et captas Marianis fratribus urbes
Aethera terribili discutiente modo.
Hoc duce Sacrifici magnas sensere repulsas,
Hic ubi Castaliam Vistula volvit aquam.
Hinc repetit Mariae non vi, sed munere castrum,
Prussiaci quod tunc incoluere duces,
Hunc quoque Choinitium, multis licet inde peremptis,
Sensit et illius quae dicionis erant.
Ducentem reliquae felicia tempora vitae
Fata gravem nobis eripuere ducem.
IOANNES ALBERTUS
Ducis, Ioannes Alberte binominis, agmen
Sarmaticum matre id perficiente tua,
Ingtaurasque novo, sed frustra, Marte tumultum
Ulturus patrui funera maesta tui.
Nam Dacus variat, primo quod dixerat ore,
81
Te contra Turcam velle iuvare ferum.
Instruit horrendos te contra perfidus hostes
Et fudit populos Marte iuvante tuos.
Unde nemus nostris patulae memorabile fagi,
Dum sol sidereo tramite currit, erit. [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • kskarol.keep.pl